ORATIO Sacerdotis Summi in Vet. Test. ad Deum

ORATIO Sacerdotis Summi in Vet. Test. ad Deum
ORATIO Sacerdotis Summi in Vet. Test. ad Deum
die Propitiationum, utrâque manu hirco impositâ, haec legitur in Ioma c. 6. fol. 66. Rogo te, Domine, peccârunt, inique egerunt, praevaricati sunt coram te populus tuus domus Israel. Quaeso, Domine, expia nunc peccata, iniquitates et praevaricationes, quibus peccârunt, inique egerunt et praevaricati sunt in te populus tuus domus Israel, prout scriptum habetur in lege Mosis servi tui (Levit. c. 16. v. 30.) Quia istô die vos expiabit ad vos mundandos ab omnibus peccatis vestris; coram Domino mundabimini. Tum Sacerdotes et Populus, qui stabant in Atrio, audientes nomen explicatum i. e. nomen Gap desc: Hebrew, prolatum ex ore Summi Sacerdotis, flexis genibus adorantes proni in faciem dicebant, Benedictus sit Dominus, gloria Regni ejus sit in aeternum. Peractâ postmodum oratione, hircus in solitudinem deducebatur, uti diximus supra in voce Azazel. Vide etiam ubi de Expiationis seu Propitiationis, Festo, voce Lingua, et plura hanc in rem, apud Bochart. Hieroz. Part. prior.
p. 658.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”